Национальный цифровой ресурс Руконт - межотраслевая электронная библиотека (ЭБС) на базе технологии Контекстум (всего произведений: 634699)
Контекстум
.
Аристей : Классическая филология и античная история  / №1 2010

DE NONNULLIS LOCIS COMMUNIBUS IN BARBARIS SEPTENTRIONALIBUS DESCRIBENDIS APUD SCRIPTORES LATINOS (100,00 руб.)

0   0
Первый авторPodosinov
Страниц6
ID427347
АннотацияNon mirum est Ovidium initio aetatis nostrae ad oram occidentalem Ponti Euxini relegatum magni pretii testem ac scriptorem rerum gestarum populorum ad Danubium inferiorem habitantium a multis viris doctis existimari. multae enim et variae descriptiones vitae cultusque, morum atque habitus gentium Ponticarum in carminibus eius in exilio scriptis scilicet, in Tristibus et Epistulis ex Ponto, continentur.
Podosinov, A.V. DE NONNULLIS LOCIS COMMUNIBUS IN BARBARIS SEPTENTRIONALIBUS DESCRIBENDIS APUD SCRIPTORES LATINOS / A.V. Podosinov // Аристей : Классическая филология и античная история .— 2010 .— №1 .— С. 35-40 .— URL: https://rucont.ru/efd/427347 (дата обращения: 24.04.2024)

Предпросмотр (выдержки из произведения)

АРИСТЕй I (2010) С. 35-40 ЛАТЫНЬ A. V. Podosinov DE NONNULLIS LOCIS COMMUNIBUS IN BARBARIS SEPTENTRIONALIBUS DESCRIBENDIS APUD SCRIPTORES LATINOS (Typis primum datum est: Acta omnium gentium ac nationum conventus quinti latinis litteris linguaeque fovendis. <...> De roma et provinciis septentrionalibus ad occidentem vergentibus. (Acta Treverica 1981). <...> Leichlingae, 1984, 63-67) Magistro meo Nicolao Fedorov s. non mirum est Ovidium initio aetatis nostrae ad oram occidentalem Ponti Euxini relegatum magni pretii testem ac scriptorem rerum gestarum populorum ad Danubium inferiorem habitantium a multis viris doctis existimari. multae enim et variae descriptiones vitae cultusque, morum atque habitus gentium Ponticarum in carminibus eius in exilio scriptis scilicet, in Tristibus et Epistulis ex Ponto, continentur. <...> Inveniuntur viri docti, qui credant omnia fere, quae Ovidius de his rebus enarraverit, vera esse et sine ulla dubitatione amplissimas conclusiones ad historiam, ethnographiam, instituta civitatis nec non cultus ac mores populorum Ponticorum pertinentes faciant. <...> Saepissime, exempli gratia, verba ac litteras poetae sequentes fidem dant Ovidio narranti Getas – gentem illam barbaricam – in oppido Tomis Graecis praevalere et maiorem partem domorum inhabitare; magnas turbas Getarum per medias oppidi vias armatos equitare; paucos tantum Tomitanos vestigia linguae Graecae conservare, ipsam autem linguam Graecam ̦̦Getico sono victam̒ barbaramque factam esse aliaque huius generis. <...> Sed illi doctissimi viri obliti sunt Ovidium imprimis poetam fuisse non autem scriptorem rerum gestarum vel morum, – ut ita dicam – ethnographum doctum; Book 1.indb 35 24.07.2010 14:28:26 СЕГОДНЯ 36 АРИСТЕЙ I (2010) Musamque eius in exilio minime ut index nimium quoque vera malorum et testis incorruptus (Ex Ponto 3.9.49-50) intellegi posse. nam quomodo poeta sine ira et studio <...>